monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 6, 2
IV NON. Romae Marcellini presbyteri, et Petri exorcistae, qui multos in carcere ad fidem erudientes, post dura vincula et plurima tormenta decollati sunt sub iudice Sereno; et qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab angelis ferri ad coelos, et poenitentiam agens sub Iulio papa baptizatus est in senectute sua nomine Dorotheus. Ipso die in Lugduno sanctae Blandinae cum sexaginta octo martyribus, cui a prima luce usque ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se tortores confitentur: quae et secundo pulsata cruciatibus non superatur. Tertio quoque die, religata ad stipitem atque in crucis modum distenta, bestiis pabulum praeparatur. Quam cum nulla ex bestiis auderet attingere, rursum revocatur ad carcerem: quarto etiam verberibus acta, craticulis exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio iugulatur. Tunc et Ponticus puer annorum quindecim per omnia tormentorum genera cum ipsa circumactus, et materna eius cohortatione roboratus ante illam martyrium consummavit. Sub Antonino imperatore, scriptum in Historia Ecclesiastica, lib. V. Eodem die natalis est Erasmi martyris, qui in Libano monte eremum petivit, ibique mansit annis septem, ubi et multa miracula fecit; hic a Diocletiano imperatore comprehensus propter fidem Christi multa passus est: quia illum iussu imperatoris nequissimi carnifices fustibus et plumbatis caedebant; plumbo, et pice, et sulphure cum cera et oleo ferventi perfundebant; postea in carcerem missum pondere ferri gravabant, quod Domini virtute in cinerem versum est, et nihil eum laesit; ipse vero mortuos suscitavit, et multos debiles sanavit. Deinde vero ab angelo Domini admonitus, in Italiam perrexit, ubi et a Maximiano imperatore multa tormenta passus, ad extremum cum palma martyrii ad aeternam vitam migravit. Similiter ipsa feria Iunii mensis festivitas est Bonifacii martyris, qui temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum pro nomine Christi passus est. Hunc vero sua domina, nomine Aglaes, a Romana urbe, licet cum ea adulterium perpetraverat, transmisit in loca ubi Christianorum maxima persecutio fuit, ut alicuius sancti corpus pretio acquisitum sibi afferret: ipse autem obediens dictis dominae suae perrexit illuc, et inter Christianos comprehensus iussu principis primum olla ferventi cum pice perfusus est, sed in nullo laesus, ab spiculatore percussus, a comitibus suis, qui secum pergebant, post martyrii palmam ad dominam suam reductus est, quae ipsum accipiens Romae via Latina sepelivit, ibique ecclesiam construens, Domino instanter servivit.